|
Tekst w pierwszej kolumnie
Magnus es, domine, et laudabilis valde: magna virtus tua, et sapientiae tuae non est numerus. et laudare te vult homo, aliqua portio creaturae tuae, et homo circumferens mortalitem suam, circumferens testimonium peccati sui et testimonium, quia superbis resistis: et tamen laudare te vult homo, aliqua portio creaturae tuae.tu excitas, ut laudare
zamek góry | 
Dignare me laudare Te
O Immaculata, coeli et terrae Regina, Refugium peccatorum et Mater nostra dilectissima. Tu, cui Deus totum ordinem misericordiae committere voluit, ego N.N. indignus peccator ad pedes Tuos me provolvo suppliciter petens, ut me totum et totaliter tamquam rem et proprietatem Tuam assumere, et mecum cum omnibus potentiis animae et corporis, cum tota vita, morte et aeternitate mea, quidquid magis placet, facere digneris.Utaris etiam, si hoc Tibi placet, me toto et totaliter ad hoc quod de Te dictum est: "Ipsa conteret caput tuum" et "Cunctas haereses sola interemisti in universo mundo" exequendum, ut in Tua immaculata et misericordissima manu aptum sim instrumentum ad gloriam Tuam in tot deviatis et tepidis animis introducendam et quam maxime augmentandam, et ita dulcissimum Regnum S[acratissi]mi Cordis Iesu quam maxime extendendum, ubi enim Tu intras, ibi gratiam conversionis et sanctificationis impetras; per Tuas enim manus omnes ad nos gratiae ex Corde S[acratissi]mo Iesu perveniunt. Dignare me laudare Te, Virgo Sacrata.

|